- PONTIFICALIA
- PONTIFICALIAEpiscopalia ornamenta, vestimenta. Chronicon Montissereni A. C. 1222. Quod etiam fuis viribus maius tentare ausus est, videlicet ut ei Pontificalibus uti Papa permitteret. Nam et Episcopos olim Pontifices, imo Pontifices seu Sacerdotes summos, dici consuevisse, docet et Car. du Fresne ex LL. Wisigothorum, Longobardorum, Capitul. Caroli M. veter. Formulis et Baronio ad A. C. 397. num. 61. In specie sic dicuntur, quibus ipse Pontifex Romanus utitur, de quibus aliquid superius; addemus hic quaedam alia. Indumenta Bonifacii VIII. cunius sepulchrum detectum est A. C. 1605. talia erant; ut inter alia refert Ioh. Mucantius, apud Torrigium p. 373. Vidi, inquit, dictum corpus integrum conservatum in dicta caepsa lignta, in qua fuerat sepultum per 302. annos: facies tantum eius aliquantulum consumpta erat. ita ut nec nares, nec labia, sed tantum mentum appareret et dentes. Habebat in capite mitram albam admodum parvam, et, ut coniecturare potui, et tela bombacina; corpus indutum erat emnibus Pontificalibus indumentis, i. e. caligis, sandaliis ex tela aurea, in summitate acutis, sine cruce, rochettô longê albô, stolâ, cingulô, dalmaticâ tunicellâ, planetâ amplâ sericeâ coloris nigri, phanone et palliô, quod consumptum erat: sed plumbum apparebat et pendebat fere usque ad pedes, spinulae tres gemmatae, manus eius chirothecis albis acu factis et margaritis ornatae erant et annulum pretiosum digitô gestabat, atque zaphirum valoris (ut dixerunt aliqui) 30. scuterum etc. Quoad reliqua Papae indumenta, vide hic passim, in vocibus Birrus, Camelaucium, Campagi, Cappa, Cingulum, Crocea, Epignonation, Mandyas, Orale, Pedules etc. et de his omnibus fuse agentes Macros Fratres in Hierolex. Non induitur autem Pontifex sandaliis, subcinctoriô, chirothecis et fanone, die Veneris sanctô. De Pontificali ornatu Sacerdotis Summi Hebraeorum, dicemus infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.